- MERSEBURGUM
- MERSEBURGUMvulgo Mersburg, urbs Misniae ad Saiam fluv. vix 3. milliar. Germanic. ab Halla in Austrum, totidem a Lipsia, sub proprio Episcopo. Olim sub Comitibus, quorum sator fuit Fridericus, pater Dictgremi, nepos Witikindi Iunioris, qui Wittebergam condidit. Hunc Comitatum dein Iudita Merspurgica Theodorico patrueli, marito attulit, quorum fil. Dedoni II. ab Ottone III. Imperatoe is collatus est. Vide Spener. Syll. Geneal. Histor. Hic Conradus Imperator victus est ab Henrico Saxone A. C. 916. Tenetur hodie a Mauritio, 4. filio Ioh. Georgii Electoris. Vide Martinopolis seu Martiopolis. Quasi Martisburgum enim dictum est, a Marte, praecipuô honore veterib. Germanis culto. Hic idem Henricus Auceps Hungaros, qui omnem Italiam ac Germaniam immanissime aliquandiu vastaverant, ita caecidit, ut vix septem internecionis superessent nuntii, quos Imperator manibus, natibus et cruribus truncatos in Hungariam remisit. Quam cladem geminavit Otho I. eius fil. A. C. 955. ad Augustam Vindelicorum, aliquot Hungarorum Regibus suspendiô necatis. A' quo tempore Germaniam gens ista intactam reliquit. Georg. Hornius Orb. Imper. Urbs Episcopalis erat, iam vero Mersburgium Episcopatum et Lusatiam inferiorem possidet Christianus, tertio-genitus filius Ioh. Georgii Electoris qui ex Ferdinandi Dn. Biberstenii, mortui A. C. 1667. hereditate, partem dominii, ut Forst etc. tamquam dominus feudi recepit: pietatis studiô et prudentiâ Oeconomicâ inclitus. Ei ex Christina Holsato-Glucksburgia (fil. Philippi Ducis Holsatiae in Gluksburg, natâ A. C. 1634. ductâ A. C. 1650.) geniti sunt, Magdalena Sophia A. C. 1951. Iohannes Georgius A. C. 1952. (denatus 1954.) Christianus 1653. Augustus 1955. etc. Spenerus Syllog. Geneal.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.